| Chapter 35 |
1 |
igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri --
|
2 |
sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur --
|
3 |
non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati --
|
4 |
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens --
|
5 |
separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes --
|
6 |
hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum --
|
7 |
et pelles arietum rubricatas et ianthinas --
|
8 |
ligna setthim --
|
9 |
et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum --
|
10 |
lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis --
|
11 |
quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit --
|
12 |
tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases --
|
13 |
arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur --
|
14 |
mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus --
|
15 |
candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium --
|
16 |
altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi --
|
17 |
altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius --
|
18 |
cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli --
|
19 |
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis --
|
20 |
vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi --
|
21 |
egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi --
|
22 |
obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat --
|
23 |
viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est --
|
24 |
si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas --
|
25 |
argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus --
|
26 |
sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum --
|
27 |
et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes --
|
28 |
principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale --
|
29 |
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum --
|
30 |
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt --
|
31 |
dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda --
|
32 |
implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina --
|
33 |
ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest --
|
34 |
dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan --
|
35 |
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant --
|