| Chapter 31 |
1 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens --
|
2 |
ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda --
|
3 |
et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere --
|
4 |
ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere --
|
5 |
marmore et gemmis et diversitate lignorum --
|
6 |
dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi --
|
7 |
tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi --
|
8 |
mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis --
|
9 |
et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua --
|
10 |
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris --
|
11 |
oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient --
|
12 |
et locutus est Dominus ad Mosen dicens --
|
13 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos --
|
14 |
custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui --
|
15 |
sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur --
|
16 |
custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum --
|
17 |
inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit --
|
18 |
dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei --
|