| Chapter 27 |
1 |
facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine --
|
2 |
cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere --
|
3 |
faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis --
|
4 |
craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei --
|
5 |
quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium --
|
6 |
facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis --
|
7 |
et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum --
|
8 |
non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est --
|
9 |
facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine --
|
10 |
et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea --
|
11 |
similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea --
|
12 |
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem --
|
13 |
in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt --
|
14 |
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem --
|
15 |
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem --
|
16 |
in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem --
|
17 |
omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis --
|
18 |
in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas --
|
19 |
cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies --
|
20 |
praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper --
|
21 |
in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel --
|