| Chapter 26 |
1 |
tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies --
|
2 |
longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria --
|
3 |
quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt --
|
4 |
ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari --
|
5 |
quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari --
|
6 |
facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat --
|
7 |
facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi --
|
8 |
longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium --
|
9 |
e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices --
|
10 |
facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur --
|
11 |
quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat --
|
12 |
quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi --
|
13 |
et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens --
|
14 |
facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus --
|
15 |
facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim --
|
16 |
quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem --
|
17 |
in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur --
|
18 |
quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum --
|
19 |
quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur --
|
20 |
in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt --
|
21 |
quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur --
|
22 |
ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas --
|
23 |
et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi --
|
24 |
eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur --
|
25 |
et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis --
|
26 |
facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi --
|
27 |
et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam --
|
28 |
qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum --
|
29 |
ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis --
|
30 |
et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est --
|
31 |
facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum --
|
32 |
quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas --
|
33 |
inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur --
|
34 |
pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum --
|
35 |
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis --
|
36 |
facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii --
|
37 |
et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae --
|