| Chapter 21 |
1 |
haec sunt iudicia quae propones eis --
|
2 |
si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis --
|
3 |
cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul --
|
4 |
sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo --
|
5 |
quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber --
|
6 |
offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum --
|
7 |
si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt --
|
8 |
si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam --
|
9 |
sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi --
|
10 |
quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit --
|
11 |
si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia --
|
12 |
qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur --
|
13 |
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat --
|
14 |
si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur --
|
15 |
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur --
|
16 |
qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur --
|
17 |
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur --
|
18 |
si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo --
|
19 |
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat --
|
20 |
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit --
|
21 |
sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est --
|
22 |
si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint --
|
23 |
sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima --
|
24 |
oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede --
|
25 |
adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore --
|
26 |
si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit --
|
27 |
dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos --
|
28 |
si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit --
|
29 |
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident --
|
30 |
quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus --
|
31 |
filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit --
|
32 |
si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur --
|
33 |
si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam --
|
34 |
dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit --
|
35 |
si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient --
|
36 |
sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet --
|