| Chapter 2 |
1 |
egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae --
|
2 |
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus --
|
3 |
cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis --
|
4 |
stante procul sorore eius et considerante eventum rei --
|
5 |
ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam --
|
6 |
aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est --
|
7 |
cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum --
|
8 |
respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius --
|
9 |
ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis --
|
10 |
quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum --
|
11 |
in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis --
|
12 |
cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo --
|
13 |
et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum --
|
14 |
qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud --
|
15 |
audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum --
|
16 |
erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui --
|
17 |
supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum --
|
18 |
quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito --
|
19 |
responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus --
|
20 |
at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem --
|
21 |
iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius --
|
22 |
quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena --
|
23 |
post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus --
|
24 |
et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob --
|
25 |
respexit filios Israhel et cognovit eos --
|