| Chapter 49 |
1 |
vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis --
|
2 |
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum --
|
3 |
Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio --
|
4 |
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius --
|
5 |
Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia --
|
6 |
in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum --
|
7 |
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel --
|
8 |
Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui --
|
9 |
catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum --
|
10 |
non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium --
|
11 |
ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum --
|
12 |
pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores --
|
13 |
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem --
|
14 |
Isachar asinus fortis accubans inter terminos --
|
15 |
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens --
|
16 |
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel --
|
17 |
fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro --
|
18 |
salutare tuum expectabo Domine --
|
19 |
Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum --
|
20 |
Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus --
|
21 |
Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis --
|
22 |
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum --
|
23 |
sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula --
|
24 |
sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel --
|
25 |
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae --
|
26 |
benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos --
|
27 |
Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia --
|
28 |
omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis --
|
29 |
et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei --
|
30 |
contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri --
|
31 |
ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet --
|
32 |
finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum --
|