| Chapter 33 |
1 |
levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum --
|
2 |
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos --
|
3 |
et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius --
|
4 |
currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit --
|
5 |
levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo --
|
6 |
et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt --
|
7 |
accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt --
|
8 |
quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo --
|
9 |
et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi --
|
10 |
dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius --
|
11 |
et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens --
|
12 |
ait gradiamur simul eroque socius itineris tui --
|
13 |
dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges --
|
14 |
praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir --
|
15 |
respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei --
|
16 |
reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir --
|
17 |
et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula --
|
18 |
transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum --
|
19 |
emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis --
|
20 |
et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel --
|