| Chapter 29 |
1 |
profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem --
|
2 |
et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur --
|
3 |
morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent --
|
4 |
dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran --
|
5 |
quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus --
|
6 |
sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo --
|
7 |
dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite --
|
8 |
qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges --
|
9 |
adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat --
|
10 |
quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur --
|
11 |
et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit --
|
12 |
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo --
|
13 |
qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris --
|
14 |
respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius --
|
15 |
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias --
|
16 |
habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel --
|
17 |
sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu --
|
18 |
quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis --
|
19 |
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me --
|
20 |
servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine --
|
21 |
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam --
|
22 |
qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias --
|
23 |
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum --
|
24 |
dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam --
|
25 |
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi --
|
26 |
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias --
|
27 |
imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis --
|
28 |
adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem --
|
29 |
cui pater servam Balam dederat --
|
30 |
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis --
|
31 |
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente --
|
32 |
quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus --
|
33 |
rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon --
|
34 |
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi --
|
35 |
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere --
|