| Chapter 23 |
1 |
vixit autem Sarra centum viginti septem annis --
|
2 |
et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam --
|
3 |
cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens --
|
4 |
advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum --
|
5 |
responderuntque filii Heth --
|
6 |
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum --
|
7 |
surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth --
|
8 |
dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor --
|
9 |
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri --
|
10 |
habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens --
|
11 |
nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum --
|
12 |
adoravit Abraham coram populo terrae --
|
13 |
et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo --
|
14 |
respondit Ephron --
|
15 |
domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum --
|
16 |
quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae --
|
17 |
confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum --
|
18 |
Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius --
|
19 |
atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan --
|
20 |
et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth --
|