| Chapter 16 |
1 |
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar --
|
2 |
dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti --
|
3 |
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem --
|
4 |
qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam --
|
5 |
dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te --
|
6 |
cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit --
|
7 |
cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur --
|
8 |
dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio --
|
9 |
dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius --
|
10 |
et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine --
|
11 |
ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam --
|
12 |
hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula --
|
13 |
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me --
|
14 |
propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad --
|
15 |
peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel --
|
16 |
octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem --
|