| Chapter 10 |
1 |
hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium --
|
2 |
filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras --
|
3 |
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma --
|
4 |
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim --
|
5 |
ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis --
|
6 |
filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan --
|
7 |
filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan --
|
8 |
porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra --
|
9 |
et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino --
|
10 |
fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar --
|
11 |
de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale --
|
12 |
Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna --
|
13 |
at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim --
|
14 |
et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim --
|
15 |
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum --
|
16 |
et Iebuseum et Amorreum Gergeseum --
|
17 |
Eveum et Araceum Sineum --
|
18 |
et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum --
|
19 |
factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa --
|
20 |
hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis --
|
21 |
de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore --
|
22 |
filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram --
|
23 |
filii Aram Us et Hul et Gether et Mes --
|
24 |
at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber --
|
25 |
natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan --
|
26 |
qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare --
|
27 |
et Aduram et Uzal Decla --
|
28 |
et Ebal et Abimahel Saba --
|
29 |
et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan --
|
30 |
et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem --
|
31 |
isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis --
|
32 |
hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium --
|