| Chapter 9 |
1 |
benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram --
|
2 |
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt --
|
3 |
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia --
|
4 |
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis --
|
5 |
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis --
|
6 |
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo --
|
7 |
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam --
|
8 |
haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo --
|
9 |
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos --
|
10 |
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae --
|
11 |
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram --
|
12 |
dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas --
|
13 |
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram --
|
14 |
cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus --
|
15 |
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem --
|
16 |
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram --
|
17 |
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram --
|
18 |
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan --
|
19 |
tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram --
|
20 |
coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam --
|
21 |
bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo --
|
22 |
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras --
|
23 |
at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt --
|
24 |
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor --
|
25 |
ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis --
|
26 |
dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius --
|
27 |
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius --
|
28 |
vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis --
|
29 |
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est --
|