| Chapter 5 |
1 |
hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum --
|
2 |
masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt --
|
3 |
vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth --
|
4 |
et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias --
|
5 |
et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est --
|
6 |
vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos --
|
7 |
vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias --
|
8 |
et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est --
|
9 |
vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan --
|
10 |
post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias --
|
11 |
factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est --
|
12 |
vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel --
|
13 |
et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias --
|
14 |
et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est --
|
15 |
vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared --
|
16 |
et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias --
|
17 |
et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est --
|
18 |
vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch --
|
19 |
et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias --
|
20 |
et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est --
|
21 |
porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam --
|
22 |
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias --
|
23 |
et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni --
|
24 |
ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus --
|
25 |
vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech --
|
26 |
et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias --
|
27 |
et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est --
|
28 |
vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium --
|
29 |
vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus --
|
30 |
vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias --
|
31 |
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est --
|
32 |
Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth --
|