| Chapter 118 |
1 |
alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini --
|
2 |
beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum --
|
3 |
non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt --
|
4 |
tu mandasti mandata tua custodire nimis --
|
5 |
utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas --
|
6 |
tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis --
|
7 |
confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae --
|
8 |
iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque --
|
9 |
beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos --
|
10 |
in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis --
|
11 |
in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi --
|
12 |
benedictus es Domine doce me iustificationes tuas --
|
13 |
in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui --
|
14 |
in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis --
|
15 |
in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas --
|
16 |
in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos --
|
17 |
gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos --
|
18 |
revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua --
|
19 |
incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua --
|
20 |
concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore --
|
21 |
increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis --
|
22 |
aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi --
|
23 |
etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis --
|
24 |
nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae --
|
25 |
deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum --
|
26 |
vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas --
|
27 |
viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis --
|
28 |
dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis --
|
29 |
viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei --
|
30 |
viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus --
|
31 |
adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere --
|
32 |
viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum --
|
33 |
he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper --
|
34 |
da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo --
|
35 |
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui --
|
36 |
inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam --
|
37 |
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me --
|
38 |
statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo --
|
39 |
amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda --
|
40 |
ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me --
|
41 |
vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum --
|
42 |
et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis --
|
43 |
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi --
|
44 |
et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi --
|
45 |
et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi --
|
46 |
et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar --
|
47 |
et meditabar in mandatis tuis quae dilexi --
|
48 |
et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis --
|
49 |
zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti --
|
50 |
haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me --
|
51 |
superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi --
|
52 |
memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum --
|
53 |
defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam --
|
54 |
cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae --
|
55 |
memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam --
|
56 |
haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi --
|
57 |
heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam --
|
58 |
deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum --
|
59 |
cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua --
|
60 |
paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua --
|
61 |
funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus --
|
62 |
media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae --
|
63 |
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua --
|
64 |
misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me --
|
65 |
teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum --
|
66 |
bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi --
|
67 |
priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi --
|
68 |
bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas --
|
69 |
multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua --
|
70 |
coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum --
|
71 |
bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas --
|
72 |
bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti --
|
73 |
ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua --
|
74 |
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi --
|
75 |
cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me --
|
76 |
fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo --
|
77 |
veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est --
|
78 |
confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis --
|
79 |
convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua --
|
80 |
fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar --
|
81 |
caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi --
|
82 |
defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me --
|
83 |
quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus --
|
84 |
quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium --
|
85 |
narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua --
|
86 |
omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me --
|
87 |
paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua --
|
88 |
secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui --
|
89 |
lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo --
|
90 |
in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet --
|
91 |
ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi --
|
92 |
nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea --
|
93 |
in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me --
|
94 |
tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi --
|
95 |
me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi --
|
96 |
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis --
|
97 |
mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est --
|
98 |
super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est --
|
99 |
super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est --
|
100 |
super senes intellexi quia mandata tua quaesivi --
|
101 |
ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua --
|
102 |
a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi --
|
103 |
quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo --
|
104 |
a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis --
|
105 |
nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis --
|
106 |
iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae --
|
107 |
humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum --
|
108 |
voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me --
|
109 |
anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus --
|
110 |
posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi --
|
111 |
hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt --
|
112 |
inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem --
|
113 |
samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi --
|
114 |
adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi --
|
115 |
declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei --
|
116 |
suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea --
|
117 |
adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper --
|
118 |
sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum --
|
119 |
praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua --
|
120 |
confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui --
|
121 |
ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me --
|
122 |
suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi --
|
123 |
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae --
|
124 |
fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me --
|
125 |
servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua --
|
126 |
tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam --
|
127 |
ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion --
|
128 |
propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui --
|
129 |
fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea --
|
130 |
declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis --
|
131 |
os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam --
|
132 |
aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum --
|
133 |
gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia --
|
134 |
redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua --
|
135 |
faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas --
|
136 |
exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam --
|
137 |
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum --
|
138 |
mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis --
|
139 |
tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei --
|
140 |
ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud --
|
141 |
adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus --
|
142 |
iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas --
|
143 |
tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea --
|
144 |
aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam --
|
145 |
cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram --
|
146 |
clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua --
|
147 |
praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi --
|
148 |
praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua --
|
149 |
vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me --
|
150 |
adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt --
|
151 |
prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas --
|
152 |
initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea --
|
153 |
res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus --
|
154 |
iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me --
|
155 |
longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt --
|
156 |
misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me --
|
157 |
multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi --
|
158 |
vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt --
|
159 |
vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me --
|
160 |
principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae --
|
161 |
sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum --
|
162 |
laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa --
|
163 |
iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi --
|
164 |
septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae --
|
165 |
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum --
|
166 |
expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi --
|
167 |
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer --
|
168 |
servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo --
|
169 |
thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum --
|
170 |
intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me --
|
171 |
eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas --
|
172 |
pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas --
|
173 |
fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi --
|
174 |
concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea --
|
175 |
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me --
|
176 |
erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus --
|