| Chapter 117 |
1 |
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius --
|
2 |
dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius --
|
3 |
dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius --
|
4 |
dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius --
|
5 |
de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus --
|
6 |
Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo --
|
7 |
Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos --
|
8 |
bonum est confidere in Domino quam confidere in homine --
|
9 |
bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus --
|
10 |
omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos --
|
11 |
circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos --
|
12 |
circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos --
|
13 |
inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me --
|
14 |
fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem --
|
15 |
vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum --
|
16 |
dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem --
|
17 |
non moriar sed vivam et narrabo opera Domini --
|
18 |
castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me --
|
19 |
aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino --
|
20 |
haec porta Domini iusti intrabunt in eam --
|
21 |
confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem --
|
22 |
lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli --
|
23 |
a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris --
|
24 |
haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea --
|
25 |
o Domine salvum fac o Domine prosperare --
|
26 |
benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini --
|
27 |
Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris --
|
28 |
Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem --
|
29 |
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius --
|