| Chapter 113 |
1 |
alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro --
|
2 |
facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius --
|
3 |
mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum --
|
4 |
montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium --
|
5 |
quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum --
|
6 |
montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium --
|
7 |
a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob --
|
8 |
qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum --
|
9 |
non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam --
|
10 |
super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum --
|
11 |
Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit --
|
12 |
simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum --
|
13 |
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt --
|
14 |
aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur --
|
15 |
manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo --
|
16 |
similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis --
|
17 |
domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est --
|
18 |
domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est --
|
19 |
qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est --
|
20 |
Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron --
|
21 |
benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus --
|
22 |
adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros --
|
23 |
benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram --
|
24 |
caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum --
|
25 |
non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum --
|
26 |
sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum --
|