| Chapter 108 |
1 |
in finem David psalmus --
|
2 |
Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est --
|
3 |
locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis --
|
4 |
pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam --
|
5 |
et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea --
|
6 |
constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius --
|
7 |
cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum --
|
8 |
fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter --
|
9 |
fiant filii eius orfani et uxor eius vidua --
|
10 |
nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis --
|
11 |
scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius --
|
12 |
non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius --
|
13 |
fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius --
|
14 |
in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur --
|
15 |
fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum --
|
16 |
pro eo quod non est recordatus facere misericordiam --
|
17 |
et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare --
|
18 |
et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius --
|
19 |
fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur --
|
20 |
hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam --
|
21 |
et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me --
|
22 |
quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me --
|
23 |
sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae --
|
24 |
genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum --
|
25 |
et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua --
|
26 |
adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam --
|
27 |
et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam --
|
28 |
maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur --
|
29 |
induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua --
|
30 |
confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum --
|
31 |
quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam --
|