| Chapter 106 |
1 |
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius --
|
2 |
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos --
|
3 |
a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari --
|
4 |
erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt --
|
5 |
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit --
|
6 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos --
|
7 |
et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis --
|
8 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum --
|
9 |
quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis --
|
10 |
sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro --
|
11 |
quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt --
|
12 |
et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret --
|
13 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos --
|
14 |
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit --
|
15 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum --
|
16 |
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit --
|
17 |
suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt --
|
18 |
omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis --
|
19 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos --
|
20 |
misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum --
|
21 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum --
|
22 |
et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione --
|
23 |
qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis --
|
24 |
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo --
|
25 |
dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius --
|
26 |
ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat --
|
27 |
turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est --
|
28 |
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos --
|
29 |
et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius --
|
30 |
et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum --
|
31 |
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum --
|
32 |
exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum --
|
33 |
posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim --
|
34 |
terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea --
|
35 |
posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum --
|
36 |
et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis --
|
37 |
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis --
|
38 |
et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit --
|
39 |
et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore --
|
40 |
effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via --
|
41 |
et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias --
|
42 |
videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum --
|
43 |
quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini --
|