| Chapter 104 |
1 |
alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius --
|
2 |
cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius --
|
3 |
laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum --
|
4 |
quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper --
|
5 |
mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius --
|
6 |
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius --
|
7 |
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius --
|
8 |
memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes --
|
9 |
quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac --
|
10 |
et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum --
|
11 |
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae --
|
12 |
cum essent numero breves paucissimos et incolas eius --
|
13 |
et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum --
|
14 |
non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges --
|
15 |
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari --
|
16 |
et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit --
|
17 |
misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph --
|
18 |
humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius --
|
19 |
donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum --
|
20 |
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum --
|
21 |
constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae --
|
22 |
ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret --
|
23 |
et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham --
|
24 |
et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius --
|
25 |
convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius --
|
26 |
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum --
|
27 |
posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham --
|
28 |
misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos --
|
29 |
convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum --
|
30 |
dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum --
|
31 |
dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum --
|
32 |
posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum --
|
33 |
et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum --
|
34 |
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus --
|
35 |
et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum --
|
36 |
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum --
|
37 |
et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus --
|
38 |
laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos --
|
39 |
expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem --
|
40 |
petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos --
|
41 |
disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina --
|
42 |
quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum --
|
43 |
et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia --
|
44 |
et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt --
|
45 |
ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant --
|