| Chapter 101 |
1 |
oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam --
|
2 |
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat --
|
3 |
non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me --
|
4 |
quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt --
|
5 |
percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum --
|
6 |
a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae --
|
7 |
similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio --
|
8 |
vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto --
|
9 |
tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant --
|
10 |
quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam --
|
11 |
a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me --
|
12 |
dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui --
|
13 |
tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem --
|
14 |
tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus --
|
15 |
quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur --
|
16 |
et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam --
|
17 |
quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua --
|
18 |
respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum --
|
19 |
scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum --
|
20 |
quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit --
|
21 |
ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum --
|
22 |
ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem --
|
23 |
in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino --
|
24 |
respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi --
|
25 |
ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui --
|
26 |
initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli --
|
27 |
ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur --
|
28 |
tu autem idem ipse es et anni tui non deficient --
|
29 |
filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur --
|