| Chapter 91 |
1 |
psalmus cantici in die sabbati --
|
2 |
bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime --
|
3 |
ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem --
|
4 |
in decacordo psalterio cum cantico in cithara --
|
5 |
quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo --
|
6 |
quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae --
|
7 |
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec --
|
8 |
cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi; --
|
9 |
tu autem Altissimus in aeternum Domine --
|
10 |
*quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem --
|
11 |
et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi --
|
12 |
et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea --
|
13 |
iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur --
|
14 |
plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt --
|
15 |
adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt --
|
16 |
ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo --
|