| Chapter 89 |
1 |
oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione --
|
2 |
priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus --
|
3 |
ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum --
|
4 |
quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte --
|
5 |
quae pro nihilo habentur eorum anni erunt --
|
6 |
mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat --
|
7 |
quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus --
|
8 |
posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui --
|
9 |
quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur --
|
10 |
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur --
|
11 |
quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam --
|
12 |
dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia --
|
13 |
convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos --
|
14 |
repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris --
|
15 |
laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala --
|
16 |
et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum --
|
17 |
et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige; --
|