| Chapter 88 |
1 |
intellectus Aethan Ezraitae --
|
2 |
misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo --
|
3 |
quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis; --
|
4 |
disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo --
|
5 |
usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma --
|
6 |
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum --
|
7 |
quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei --
|
8 |
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt --
|
9 |
Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo --
|
10 |
tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas --
|
11 |
tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos --
|
12 |
tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti --
|
13 |
aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt --
|
14 |
tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua --
|
15 |
iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam --
|
16 |
beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt --
|
17 |
et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur --
|
18 |
quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum --
|
19 |
quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri --
|
20 |
tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea --
|
21 |
inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum --
|
22 |
manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum --
|
23 |
nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum --
|
24 |
et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam --
|
25 |
et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius --
|
26 |
et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius --
|
27 |
ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae --
|
28 |
et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae --
|
29 |
in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi --
|
30 |
et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli --
|
31 |
si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint --
|
32 |
si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint --
|
33 |
visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum --
|
34 |
misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea --
|
35 |
neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita --
|
36 |
semel iuravi in sancto meo si David mentiar --
|
37 |
semen eius in aeternum manebit --
|
38 |
et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma --
|
39 |
tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum --
|
40 |
evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius --
|
41 |
destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem --
|
42 |
diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis --
|
43 |
exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius --
|
44 |
avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello --
|
45 |
destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti --
|
46 |
minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma --
|
47 |
usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua --
|
48 |
memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum --
|
49 |
quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma --
|
50 |
ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua --
|
51 |
memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium --
|
52 |
quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui --
|
53 |
benedictus Dominus in aeternum fiat fiat --
|