| Chapter 87 |
1 |
canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae --
|
2 |
Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te --
|
3 |
intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam --
|
4 |
quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit --
|
5 |
aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio --
|
6 |
inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt --
|
7 |
posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis --
|
8 |
super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma --
|
9 |
longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar --
|
10 |
oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas --
|
11 |
numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma --
|
12 |
numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione --
|
13 |
numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis --
|
14 |
et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te --
|
15 |
ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me --
|
16 |
pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus --
|
17 |
in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me --
|
18 |
circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul --
|
19 |
elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria --
|