| Chapter 63 |
1 |
in finem psalmus David --
|
2 |
exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam --
|
3 |
protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem --
|
4 |
quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram --
|
5 |
ut sagittent in occultis inmaculatum --
|
6 |
subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos --
|
7 |
scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum --
|
8 |
et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum --
|
9 |
et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos --
|
10 |
et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt --
|
11 |
laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde --
|