| Chapter 62 |
1 |
psalmus David cum esset in deserto Iudaeae --
|
2 |
Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea --
|
3 |
in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam --
|
4 |
quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te --
|
5 |
sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas --
|
6 |
sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum --
|
7 |
si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te --
|
8 |
quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo --
|
9 |
adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua --
|
10 |
ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae --
|
11 |
tradentur in manus gladii partes vulpium erunt --
|
12 |
rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua --
|