| Chapter 55 |
1 |
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth --
|
2 |
miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me --
|
3 |
conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me --
|
4 |
ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo --
|
5 |
in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro --
|
6 |
tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum --
|
7 |
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam --
|
8 |
pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus --
|
9 |
vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua --
|
10 |
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es --
|
11 |
in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo --
|
12 |
in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi --
|
13 |
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium --
|