| Chapter 47 |
1 |
canticum psalmi filiis Core secunda sabbati --
|
2 |
magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius --
|
3 |
fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni --
|
4 |
Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam --
|
5 |
quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum --
|
6 |
ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt --
|
7 |
tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis --
|
8 |
in spiritu vehementi conteres naves Tharsis --
|
9 |
sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma --
|
10 |
suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui --
|
11 |
secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua --
|
12 |
laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine; --
|
13 |
circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius --
|
14 |
ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram --
|
15 |
quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula --
|