| Chapter 45 |
1 |
in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus --
|
2 |
Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis --
|
3 |
propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris --
|
4 |
sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma --
|
5 |
fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus --
|
6 |
Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo --
|
7 |
conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra --
|
8 |
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma --
|
9 |
venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram --
|
10 |
auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne --
|
11 |
vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra --
|
12 |
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob --
|