| Chapter 43 |
1 |
in finem filiis Core ad intellectum --
|
2 |
Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis --
|
3 |
manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos --
|
4 |
nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis --
|
5 |
tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob --
|
6 |
in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis --
|
7 |
non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me --
|
8 |
salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti --
|
9 |
in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma --
|
10 |
nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris --
|
11 |
avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi --
|
12 |
dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos --
|
13 |
vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris --
|
14 |
posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro --
|
15 |
posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis --
|
16 |
tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me --
|
17 |
a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis --
|
18 |
haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo --
|
19 |
et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua --
|
20 |
quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis --
|
21 |
si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum --
|
22 |
nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis --
|
23 |
exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem --
|
24 |
quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae --
|
25 |
quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster --
|
26 |
exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum --
|