| Chapter 34 |
1 |
huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me --
|
2 |
adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi --
|
3 |
effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum --
|
4 |
confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala --
|
5 |
fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos --
|
6 |
fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos --
|
7 |
quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam --
|
8 |
veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso --
|
9 |
anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo --
|
10 |
omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum --
|
11 |
surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me --
|
12 |
retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae --
|
13 |
ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur --
|
14 |
quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar --
|
15 |
et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi --
|
16 |
dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis --
|
17 |
Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam --
|
18 |
confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te --
|
19 |
non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis --
|
20 |
quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant --
|
21 |
et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri --
|
22 |
vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me --
|
23 |
exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam --
|
24 |
iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi --
|
25 |
non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum --
|
26 |
erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me --
|
27 |
exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius --
|
28 |
et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam --
|