| Chapter 31 |
1 |
huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata --
|
2 |
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus --
|
3 |
quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die --
|
4 |
quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma --
|
5 |
delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma --
|
6 |
pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt --
|
7 |
tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma --
|
8 |
intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos --
|
9 |
nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te --
|
10 |
multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit --
|
11 |
laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde --
|