| Chapter 27 |
1 |
huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum --
|
2 |
exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum --
|
3 |
ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum --
|
4 |
da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis --
|
5 |
quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos --
|
6 |
benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae --
|
7 |
Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei --
|
8 |
Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est --
|
9 |
salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum --
|