| Chapter 21 |
1 |
in finem pro adsumptione matutina psalmus David --
|
2 |
Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum --
|
3 |
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi --
|
4 |
tu autem in sancto habitas Laus Israhel --
|
5 |
in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos --
|
6 |
ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi --
|
7 |
ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis --
|
8 |
omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput --
|
9 |
speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum --
|
10 |
quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae --
|
11 |
in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu --
|
12 |
ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet --
|
13 |
circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me --
|
14 |
aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens --
|
15 |
sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei --
|
16 |
aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me --
|
17 |
quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos --
|
18 |
dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me --
|
19 |
diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem --
|
20 |
tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice --
|
21 |
erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam --
|
22 |
salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam --
|
23 |
narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te --
|
24 |
qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum --
|
25 |
timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me; --
|
26 |
apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum --
|
27 |
edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi --
|
28 |
reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium --
|
29 |
quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium --
|
30 |
manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram --
|
31 |
et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi --
|
32 |
adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus; --
|