| Chapter 13 |
1 |
rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis --
|
2 |
erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem --
|
3 |
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium --
|
4 |
cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas --
|
5 |
quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum --
|
6 |
quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere --
|
7 |
sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae --
|
8 |
oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est --
|
9 |
exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum --
|
10 |
festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram --
|
11 |
qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum --
|
12 |
cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit --
|
13 |
dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se --
|
14 |
et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat --
|
15 |
dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris --
|
16 |
cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset --
|
17 |
dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te --
|
18 |
cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile --
|
19 |
tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur --
|
20 |
cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram --
|
21 |
et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini --
|
22 |
et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum --
|
23 |
cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset --
|
24 |
peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus --
|
25 |
coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol --
|